Step 1 of 5 · Read it through once
Book 33
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sese, quippe qui deorum cognatione teneatur, altero, quod plenus ae+r sit inmortalium animorum, in quibus tamquam insignitae notae veritatis appareant, tertio, quod ipsi di cum dormientibus conloquantur. Idque, ut modo dixi, facilius evenit adpropinquante morte, ut animi futura augurentur. Ex quo et illud est Callani, de quo ante dixi, et Homerici Hectoris, qui moriens propinquam Achilli mortem denuntiat. Neque enim illud verbum temere consuetudo adprobavisset, si ea res nulla esset omnino: Praésagibat ánimus frustra me íre, cum exirém domo. Sagire enim sentire acute est; ex quo sagae anus, quia multa scire volunt, et sagaces dicti canes.