Step 1 of 5 · Read it through once
Book 53
Passage 1 of 3 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sol, Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, Auspicio regni stabilita scamna solumque. Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio: si nihil queam disputare, quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea, quae commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? Quid, si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna. Adfert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam;