Step 1 of 5 · Read it through once
Book 8
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
acredula vocibus instat, Vocibus instat et adsiduas iacit ore querellas, Cum primum gelidos rores aurora remittit. Fuscaque non numquam cursans per litora cornix Demersit caput et fluctum cervice recepit. Videmus haec signa numquam fere mentientia nec tamen, cur ita fiat, videmus. Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae, Cum clamore paratis inanis fundere voces Absurdoque sono fontis et stagna cietis. Quis est, qui ranunculos hoc videre suspicari possit? sed inest in ranunculis vis et natura quaedam significans aliquid per se ipsa satis certa, cognitioni autem hominum obscurior. Mollipedesque boves spectantes lumina caeli Naribus umiferum duxere ex ae+re sucum.