Step 1 of 5 · Read it through once
Book 134
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
est necesse disputare; est enim in promptu; tantum locus attingendus fuit. Caput autem est in omni procuratione negotii et muneris publici, ut avaritiae pellatur etiam minima suspicio. Utinam, inquit C. Pontius Samnis, ad illa tempora me fortuna reservavisset et tum essem natus, quando Romani dona accipere coepissent! non essem passus diutius eos imperare. Ne illi multa saecula exspectanda fuerunt; modo enim hoc malum in hanc rem publicam invasit. Itaque facile patior tum potius Pontium fuisse, siquidem in illo tantum fuit roboris. Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset.