Step 1 of 5 · Read it through once
Book 179
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
oportere praestari, aequitatem Antonius, quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo iure esset, teneret. Quorsus haec? Ut illud intellegas, non placuisse maioribus nostris astutos. Sed aliter leges, aliter philosophi tollunt astutias, leges, quatenus manu tenere possunt, philosophi, quatenus ratione et intellegentia. Ratio ergo hoc postulat, ne quid insidiose, ne quid simulate, ne quid fallaciter. Suntne igitur insidiae tendere plagas, etiarnsi excitaturus non sis nec agitaturus? ipsae enim ferae nullo insequente saepe incidunt.