Step 1 of 6 · Read it through once
Book 12
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
vitaque potiorem. doluisse se, quod populi Romani beneficium sibi per contumeliam ab inimicis extorqueretur ereptoque semenstri imperio in urbem retraheretur, cuius absentis rationem haberi proximis comitiis populus iussisset. tamen hanc iacturam honoris sui rei publicae causa aequo animo tulisse; cum litteras ad senatum miserit, ut omnes ab exercitibus discederent, ne id quidem impetravisse. tota Italia dilectus haberi, retineri legiones ii , quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis. quonam haec omnia nisi ad suam perniciem pertinere? sed tamen ad omnia se descendere paratum atque omnia pati rei publicae causa.