Step 1 of 6 · Read it through once
Book 111
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger plutei testudo turris tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam quemadmodum accidisset, animadverti posset. nostri repentina fortuna permoti arma quae possunt adripiunt, alii ex castris sese incitant. fit in hostis impetus eorum, sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt.