Step 1 of 6 · Read it through once
Book 112
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt. sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt. Trebonius ea quae sunt amissa multo maiore militum studio administrare et reficere instituit. nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt, indutiisque per scelus violatis suam virtutem inrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino conportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex