Step 1 of 6 · Read it through once
Book 114
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata in muris ab exercitu nostro moenia viderentur, ac telum manu coiceretur suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatii propinquitate interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt. M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis iis rebus quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur: praeoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio, teneri obstrictum fide;