Step 1 of 5 · Read it through once
Book 120
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
est praeclusas esse portas. tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. ille ad eum Sex. Caesarem mittit atque huic tradi iubet. tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus, quod penes eum est pecuniae, tradit, et, quid ubique habeat frumenti ac navium, ostendit. Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere, Hispanis, quod praesidia expulissent, Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicavissent, tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant,