Step 1 of 6 · Read it through once
Book 132
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. qua enim, inquit, fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia concilient! castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? nam neque pudentis suspicari oportet sibi parum credi neque improbos scire sese timeri, quod illis licentiam timor augeat noster, his studia deminuat.