Step 1 of 6 · Read it through once
Book 145
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint? proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus. erant per se magna quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum conferretur. haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant. multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equitesque producebantur, ut quidquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. ita spei Curionis militum studia non deerant.