Step 1 of 5 · Read it through once
Book 157
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat. Caesar ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque inpedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset inponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, ii Nonas Ianuarias naves solvit. impositae, ut supra demonstratum est, legiones vii . postridie terram attigit.