Step 1 of 6 · Read it through once
Book 174
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
certumque ei rei tempus constituitur. quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat expectatio eius rei atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. qua ex frequentia T. Labienus prodit, summissa oratione loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit. quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius L. Tiburtius centuriones militesque non nulli. tum Labienus: desinite ergo de conpositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest. Isdem temporibus M.