Step 1 of 6 · Read it through once
Book 186
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
se opponeret, si imprudentes ex insidiis adoriri posset; eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt, Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset. Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque, ubi eum adpropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit, suosque omnes castris continuit, ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus. haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur.