Step 1 of 5 · Read it through once
Book 192
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et cum ab eo milia passuum xx afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit. hoc adeo celeriter fecit ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Haliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus viii praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. eodem tempore equitatus regis Coti ad castra Cassi advolavit, qui circum Thessaliam esse consueverat. tum timore perterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit.