Step 1 of 6 · Read it through once
Book 203
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, nequem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent. sed illi operibus vincebant, quod et numero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant. quae cum erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.