Step 1 of 6 · Read it through once
Book 212
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
uno loco Volcacius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero Germani munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt. Ita uno die sex proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures; in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat; signaque sunt militaria sex relata. nostri non amplius xx omnibus sunt proeliis desiderati. sed in castello nemo fuit omnino militum quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt.