Step 1 of 6 · Read it through once
Book 219
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnes adtulit, idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia intellegebant. quo pudore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere ab nobis et novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt. et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere, ut postea bello confecto cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur;