Step 1 of 5 · Read it through once
Book 23
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
cuius spe atque fiducia permanserint, proiectis omnibus fugae consilium capere; debere se suae salutis rationem habere. ab his primo Marsi dissentire incipiunt eamque oppidi partem quae munitissima videretur occupant, tantaque inter eos dissensio exsistit, ut manum conserere atque armis dimicare conentur; post paulo tamen internuntiis ultro citroque missis, quae ignorabant, de L. Domiti fuga cognoscunt. itaque omnes uno consilio Domitium productum in publicum circumsistunt et custodiunt, legatosque ex suo numero ad Caesarem mittunt: sese paratos esse portas aperire, quaeque imperaverit facere, et L. Domitium vivum in eius potestatem tradere.