Step 1 of 6 · Read it through once
Book 241
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. haec ad id tempus Caesar ignorabat. simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis de proelio ad Dyrrachium facto elatius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebruerat pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis. haec itinera infesta reddiderat, haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. quibus accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent.