Step 1 of 6 · Read it through once
Book 248
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ut quoniam numero multis partibus esset inferior, adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis milites ad pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent. his erat rebus effectum, ut equitum mille etiam apertioribus locis vii milium Pompeianorum inpetum, cum adesset usus, sustinere auderent, neque magnopere eorum multitudine terrerentur. namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pompeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit.