Step 1 of 5 · Read it through once
Book 27
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
a parte eorum gratia relata non sit pro suis in eos maximis beneficiis; dimittit omnes incolumes. HS lx , quod advexerat Domitius atque in publico deposuerat, allatum ad se ab quattuorviris Corfiniensibus Domitio reddit, ne continentior in vita hominum quam in pecunia fuisse videatur, etsi eam pecuniam publicam esse constabat datamque a Pompeio in stipendium. milites Domitianos sacramentum apud se dicere iubet atque eo die castra movet iustumque iter conficit vii omnino dies ad Corfinium commoratus, et per fines Marrucinorum Frentranorum Larinatium in Apuliam pervenit. Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium.