Step 1 of 5 · Read it through once
Book 267
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
atque omnes naves incendit xxxv , e quibus erant xx constratae. tantusque eo facto timor incessit, ut cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur. sed opportunissime nuntiis allatis oppidum fuit defensum; Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, adplicatisque nostri ad terram navibus propter eundem timorem pari atque antea ratione secundum nanctus ventum onerarias naves praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt conbustae quinque.