Step 1 of 6 · Read it through once
Book 52
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
erat oppidum positum Ilerda, succedunt. hinc se recipere cum vellent, rursus illi ex loco superiore nostros premebant. praeruptus locus erat utraque ex parte derectus, ac tantum in latitudinem patebat, ut tres instructae cohortes eum locum explerent, ut neque subsidia a lateribus submitti neque equites laborantibus usui esse possent. ab oppido autem declivis locus tenui fastigio vergebat in longitudinem passus circiter cccc . hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant; hoc pugnabatur loco et propter angustias iniquo, et quod sub ipsis radicibus montis constiterant, ut nullum frustra telum in eos mitteretur.