Step 1 of 5 · Read it through once
Book 64
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tarditate et gravitate navium impediebantur; factae enim subito ex umida materia non eundem usum celeritatis habuerant. itaque dum locus comminus pugnandi daretur, aequo animo singulas binis navibus obiciebant atque iniecta manu ferrea et retenta utraque navi diversi pugnabant atque in hostium naves transcendebant et magno numero Albicorum et pastorum interfecto partem navium deprimunt, nonnullas cum hominibus capiunt, reliquas in portum compellunt. eo die naves Massiliensium cum his, quae sunt captae, intereunt viiii . Hoc cum primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur, simul perfecto ponte celeriter fortuna mutatur. illi perterriti virtute equitum minus libere, minus audacter vagabantur;