Step 1 of 5 · Read it through once
Book 70
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
expeditas educit magnoque numero iumentorum in flumine supra atque infra constituto traducit exercitum. pauci ex his militibus ablati flumine ab equitatu excipiuntur ac sublevantur; interit tamen nemo. traducto incolumi exercitu copias instruit triplicemque aciem ducere incipit. ac tantum fuit in militibus studii, ut milium vi ad iter addito ad vadum circuitu magnaque fluminis mora interposita eos, qui de tertia vigilia exissent, ante horam diei viiii consequerentur. Quos ubi Afranius procul visos cum Petreio conspexit, nova re perterritus locis superioribus consistit aciemque instruit. Caesar in campis exercitum reficit, ne defessum proelio obiciat;