Step 1 of 5 · Read it through once
Book 86
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
incipiunt. qua re animum adversa Caesar refectis legionibus subsequitur, praesidio impedimentis paucas cohortis relinquit; hora x subsequi, pabulatores equitesque revocari iubet. celeriter equitatus ad cotidianum itineris officium revertitur. pugnatur acriter ad novissimum agmen, adeo ut paene terga convertant, compluresque milites, etiam nonnulli centuriones, interficiuntur. instabat agmen Caesaris atque universum inminebat. Tum vero neque ad explorandum idoneum locum castris neque ad progrediendum data facultate consistunt necessario et procul ab aqua et natura iniquo loco castra ponunt. sed isdem de causis Caesar, quae supra sunt demonstratae, proelio non lacessit.