Step 1 of 5 · Read it through once
Book 90
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
diem sine pabulo retentis iumentis, aquae lignorum frumenti inopia, colloquium petunt et id, si fieri possit, semoto a militibus loco. ubi id a Caesare negatum, et palam si colloqui vellent, concessum est, datur obsidis loco Caesari filius Afrani. venitur in eum locum quem Caesar delegit. audiente utroque exercitu loquitur Afranius: non esse aut ipsis aut militibus suscensendum, quod fidem erga imperatorem suum Cn. Pompeium conservare voluerint. sed satis iam fecisse officio satisque supplicii tulisse perpessos omnium rerum inopiam. nunc vero paene ut feras circummunitos prohiberi aqua, prohiberi ingressu, neque corpore dolorem neque animo ignominiam ferre posse. itaque se victos confiteri;