Step 1 of 5 · Read it through once
Book 30
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
die responsurum. deinde ambo in sua castra digressi. sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. ac statim sic rex incipit: 'Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem. et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus. id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor. fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae, qua apud meum animum nihil carius est. id adeo experiri licet.