Step 1 of 5 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
meditatus videris elegisse personam notabilem et cum auctoritate dicturam. sentio quid responderi possit: hinc ingentis adsensus, haec in ipsis auditoriis praecipue laudari et mox omnium sermonibus ferri. tolle igitur quietis et securitatis excusationem, cum tibi sumas adversarium superiorem. nobis satis sit privatas et nostri saeculi controversias tueri, in quibus si quando necesse sit pro periclitante amico potentiorum aures offendere, et probata sit fides et libertas excusata.' Quae cum dixisset Aper acrius, ut solebat, et intento ore, remissus et subridens Maternus 'parantem' inquit 'me non minus diu accusare oratores quam Aper laudaverat (fore enim arbitrabar ut a laudatione eorum