Step 1 of 5 · Read it through once
Book 42
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
sic tamen ut ipse sua manu de tui sumat ore. Nec setius tibi pigrum fluentum transi meanti quidam supernatans senex mortuus putres attollens manus orabit ut eum intra navigium trahas: nec tu tamen illicita afflectare pietate. Transito fluvio modicum te progressam textrices orabunt anus telam struentes, manus paulisper accommodes. Nec id tamen tibi contingere fas est: nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam: nec putes futile istud polentacium damnum leve; altera enim perdita, lux haec tibi prorsus denegabitur.