Step 1 of 5 · Read it through once
Book 46
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum. Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ae paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen| in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent.