Step 1 of 6 · Read it through once
Book 58
Passage 1 of 6 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
venui lactem vel adhuc liquidum vel in caseum recentem inchoatum. At ille diu capite quassanti Vos autem inquit De cibo vel poculo) vel omnino ulla refectione nunc cogitatis? An nulli scitis quo loco comederitis? Et cum dicto conductis oviculis conversus longe recessit. Quae vox eius et fuga pastoribus nostris non mediocrem pavorem incussit: ac dum perterriti de loci qualitate sciscitari gestiunt nec est qui doceat, senex alius, magnus ille quidem, gravatus annis, totus in baculum pronus et lassum trahens vestigium, ubertim lacrimans per viam proximat, visisque nobis cum fletu maximo singulorum iuvenum genua contingens sic adorabat: Per fortunas vestrosque genios, sic ad meae senectutis