Step 1 of 5 · Read it through once
Book 60
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
pro virgine sed asinum pro homine succidaneum videre, nare detorta magistrum suum varie cavillantur,: non enim servum sed maritum illum scilicet sibi perduxisse: et heus aiunt Cave ne solus exedas tam bellum scilicet pullulum, sed nobis quoque tuis palumbulis nonnunquam impertias. Haec et huiusmodi mutuo blaterantes praesepio me proximum deligant. Erat quidam iuvenis satis corpulentus, choraula doctissimus, collaticia stipe de mensa paratus, qui foris quidem circumgestantibus deam cornu canens adambulabat, domi vero promiscui operis partiarius agebat concubinus.