Step 1 of 5 · Read it through once
Book 62
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
miro sese direxisse ardentique prorsus furore venaticos canes invasisse, ac dehinc proxumum petisse stabulum atque ibi pleraque iumenta incurrisse pari saevitia, nec postremum saltem ipsis hominibus pepercisse: nam Myrtilum mulionem et Hephaestionem cocum et Hypatarium cubicularium et Apollonium medicum, immo vero et plures alios ex familia abigere temptantes variis morsibus quemque lacerasse, certe venenatis morsibus contacta nonnulla iumenta efferari simili rabie. Quae res omnium statim percussit animos, ratique me etiam eadem peste infectum ferocire, arreptis cuiuscemodi telis mutuoque ut exitium commune protelarent cohortari, ipsi potius eodem vesaniae morbo laborantes persequuntur.