Step 1 of 5 · Read it through once
Book 80
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
humanitatem, sic necessarium sanguinis sui munus aggreditur ut desolatam vicinam puellam parentumque praesidio viduatam domus suae tutela receptaret, ac mox artissimo multumque sibi dilecto contubernali, largitus de proprio dotem liberalissime traderet. Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuvenis protinus se direxit saeva rivalitas, et illico haec eadem uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam velut aemulam tori succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis mortis insidiari: tale denique comminiscitur facinus.