Step 1 of 5 · Read it through once
Book 81
Passage 1 of 7 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
et omnia prolixe accumulateque pollicetur et statutum praemium sine mora se reddituram constituit, modo pauxillum de ea potione largiri sibi vellet ob incepti negotii persecutionem. Quid pluribus? Laqueis fraudium pessimarum uxor inducta medici facile consensit, et quo se gratiorem locupleti feminae faceret, properiter domo petitam totam prorsus veneni pyxidem mulieri tradidit: quae grandem scelerum nancta materiam longe lateque cruentas suas manus porrigit. Habebat filiam parvulam de marito quem nuper necaverat: huic infantulae quod leges necessariam patris successionem deferrent, sustinebat aegerrime, inhiansque toto filiae patrimonio imminebat et capiti.