Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
quod idem Scipioni videbatur, qui quidem, quasi praesagiret, perpaucis ante mortem diebus, cum et Philus et Manilius adesset et alii plures, tuque etiam Scaevola, mecum venisses, triduum disseruit de re publica, cuius disputationis fuit extremum fere de immortalitate animorum, quae se in quiete per visum ex Africano audisse dicebat. id si ita est, ut optimi cuiusque animus in morte facillime evolet tanquam e custodia vinclisque corporis, cui censemus cursum ad deos faciliorem fuisse quam Scipioni? quocirca maerere hoc eius eventu vereor ne invidi magis quam amici sit.