Step 1 of 6 · Read it through once
Book 16
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
FANNIUS. Istuc quidem, Laeli, ita necesse est. sed quoniam amicitiae mentionem fecisti et sumus otiosi, pergratum mihi feceris—spero item Scaevolae —si, quem ad modum soles de ceteris rebus, cum ex te quaeruntur, sic de amicitia disputaris quid sentias, qualem existimes, quae praecepta des. SCAEVOLA. Mihi vero erit gratum, atque id ipsum cum tecum agere conarer, Fannius antevertit. quam ob rem utrique nostrum gratum admodum feceris.