Step 1 of 6 · Read it through once
Book 22
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
talis igitur inter viros amicitia tantas opportunitates habet, quantas vix queo dicere. principio qui potest esse vita vitalis, ut ait Ennius, quae non in amici mutua benevolentia conquiescit? quid dulcius quam habere quicum omnia audeas sic loqui ut tecum? qui esset tantus fructus in prosperis rebus, nisi haberes qui illis aeque ac tu ipse gauderet? Adversas vero ferre difficile esset sine eo, qui illas gravius etiam quam tu ferret. denique ceterae res, quae expetuntur, opportunae sunt singulae rebus fere singulis—divitiae, ut utare; opes, ut colare; honores, ut laudere; voluptates, ut gaudeas; valetudo, ut dolore careas et muneribus fungare corporis;