Step 1 of 6 · Read it through once
Book 59
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus;