Step 1 of 6 · Read it through once
Book 98
Passage 1 of 1 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi. magnas vero agere gratias Thais mihi?