Step 1 of 6 · Read it through once
Book 100
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum. sed nescio quo pacto ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientium—de hac dico sapientia, quae videtur in hominem cadere posse—ad levis amicitias defluxit oratio. quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando. virtus , inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliat amicitias et conservat. in ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia; quae cum se extulit et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio, ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, ex quo exardescit sive amor sive amicitia;