Step 1 of 6 · Read it through once
Book 8
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Q. Metellum, familiarissimum suum. si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. quid enim horum infirmari, Gratti , potest? Heracleaene esse tum ascriptum negabis? adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus; qui se non opinari sed scire, non audisse sed vidisse, non interfuisse sed egisse dicit. adsunt Heraclienses legati, nobilissimi homines, huius iudici causa cum mandatis et cum publico testimonio venerunt ; qui hunc ascriptum Heracliae esse dicunt. hic tu tabulas desideras Heracliensium publicas , quas Italico bello incenso tabulario interisse scimus omnes?