Step 1 of 6 · Read it through once
Book 3
Passage 1 of 8 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Dic mihi, Damoeta, cuium pecus, an Meliboei?
Non, verum Aegonis; nuper mihi tradidit Aegon.
Infelix o semper, ovis, pecus, ipse Neaeram
dum fovet, ac ne me sibi praeferat illa veretur,
hic alienus ovis custos bis mulget in hora,
et sucus pecori et lac subducitur agnis.
Parcius ista viris tamen obicienda memento:
novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
et quo—sed faciles Nymphae risere—sacello.
Tum, credo, cum me arbustum videre Miconis
atque mala vitis incidere falce novellas.
Aut hic ad veteres fagos cum Daphnidis arcum
fregisti et calamos quae tu, perverse Menalca,
et cum vidisti puero donata, dolebas,
et si non aliqua nocuisses, mortuus esses.