Step 1 of 6 · Read it through once
Book 12
Passage 1 of 147 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam. cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas. sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi. quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare. fefellit autem quod initium a parvis ceperamus.