Step 1 of 6 · Read it through once
Book 12 · section 13
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Exim nivibus et montibus fessi, postquam campos propinquabant, copiis Carenis adiunguntur, tramissoque amne Tigri permeant Adiabenos, quorum rex Izates societatem Meherdatis palam induerat, in Gotarzen per occulta et magis fida inclinabat. sed capta in transitu urbs Ninos, vetustissima sedes Assyriae, et castellum insigne fama, quod postremo inter Darium atque Alexandrum proelio Persarum illic opes conciderant. interea Gotarzes apud montem, cui nomen Sanbulos, vota dis loci suscipie- bat, praecipua religione Herculis, qui tempore stato per quietem monet sacerdotes ut templum iuxta equos venatui adornatos sistant.