Step 1 of 6 · Read it through once
Book 13 · section 31
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Nerone iterum L. Pisone consulibus pauca memoria digna evenere, nisi cui libeat laudandis fundamentis et trabibus, quis molem amphitheatri apud campum Martis Caesar extruxerat, volumina implere, cum ex dignitate populi Romani repertum sit res inlustris annalibus, talia diurnis urbis actis mandare. ceterum coloniae Capua atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi fidem. vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.