Step 1 of 6 · Read it through once
Book 14 · section 11
Passage 1 of 2 · Section metadata unavailable
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Current position: Loading section metadata…
Find a section
Choose a paragraph to open its bounded reader passage.
Loading source sections…
Adiciebat crimina longius repetita, quod consortium imperii iuraturasque in feminae verba praetorias cohortis idemque dedecus senatus et populi speravisset, ac postquam frustra habita sit, infensa militi patribusque et plebi dissuasisset donativum et congiarium periculaque viris inlustribus struxisset. quanto suo labore perpetratum ne inrumperet curiam, ne gentibus externis responsa daret. temporum quoque Claudianorum obliqua insectatione cuncta eius dominationis flagitia in matrem transtulit, publica fortuna extinctam referens. namque et naufragium narrabat: quod fortuitum fuisse quis adeo hebes inveniretur ut crederet?